Gessius Florus

Vide etiam paginam discretivam: Florus (discretiva).

Gessius Florus est eques Romanus Clazomenis ortus quem anno 64 Nero procuratorem Iudaeae provinciae fecit ob amicitiam uxoris Cleopatrae cum Poppaea Sabina[1]. Lucceio Albino successit et improbitate antecessores ita superasse a Flavio Iosepho dicebatur ut Iudaei Albinum desidarent quia ille furta saltem occultabat, Gessius econtra ea velut pompa triumphali per urbem vehebat[2].

In provincia administranda tanta aviditate crudelitateque exstitit (supplicium crucis etiam civibus Romanis adhibuit[3]) ut secundum historicum Flavium Iosephum, praecipuum de ea re fontem, eius facinora causa non mediocris primi belli Iudaici fuerint. A Iudaeis apud legatum Syriae Cestium accusatus eum mendaciis et obsequio decepit. Abhinc tamen metuens ne a provincialibus apud Neronem Romae accusaretur, bellum occulte optasse dicitur et Iudaeorum iras omni modo excitasse. At postquam Cestius seditionis opprimendae causa Iudaeam cum exercitu ingressus a Hierosolymitanis magno dedecore fugatus est, ne ipse supplicio adficeretur Florum apud Neronem incusare decrevit[4], de cuius iudicio nihil accepimus : nam ab anno 66 de Gessio Floro in fontibus siletur.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search